Charter Document - 06251413
Charter Number: | 06251413 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation, Grant |
Date: | 1226 - 1230 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gilbertus de Clare comes Glocestrie et Hertfordie omnibus hominibus et amicis suis salutem Noveritis nos pro salute a[nime] n[ostre] et a[ntecessorum] et s[uccessorum] n[ostrorum] concessisse et h[ac] c[arta] n[ostra] confirmasse D[eo] et ec[clesie] B[eate] M[arie] de Margan et m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] donationem terre de Hevedhaloc cum omnibus pertinentiis suis quas eis fecit Morganus filius Oweni in perpetuam elemosinam Quare volumus et precipimus ut prefati monachi habeant et teneant libere integre et pacifice predictam terram cum pertinenciis suis in omnibus locis et rebus per omnia sicut carta predicti Morgani quam inde habent testatur Hiis testibus