Charter Document - 06251412
Charter Number: | 06251412 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation, Grant |
Date: | 1217 - 1236 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant p[resentes] et f[uturi] q[uod] ego Amicia comitissa de Clare in libera viduitate mea concessi et hac carta mea confirmavi D[eo] et ec[clesie] B[eate] M[arie] de Margan et m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum omnes donationes concessiones et confirmationes quas eis fecerunt Robertus comes Glocestrie avus meus et Willelmus comes Glocestrie pater meus et Gilbertus de Clare comes Glocestrie et Hertfordie filius et heres meus ut prefati monachi habeant et teneant omnes predictas donationes in perpetuum in omnibus et per omnia sicut carte predictorum comitum quas predicti monachi habent testantur Hiis testibus