Charter Document - 06251410
Charter Number: | 06251410 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1213 - 1216 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris Joruerth filius Ithenardh salutem Sciatis me consilio et consensu parentum et amicorum meorum concessisse et dedisse Deo et ec S M de Margan et monachis ibidem Deo servientibus totam meam partem terre de Pennudh cum mora et bosco et omnibus aliis pertinenciis suis in puram et perpetuam elemosinam ut habeant et teneant eam libere et quiete ab omni consuetudine et servicio et exactione seculari sicut ulla elemosina liberius teneri et haberi potest Et ego et heredes mei [wa]rantizabimus eam predictis monachis in perpetuum contra omnes homines Et sciendum quod totam terram monachorum que est inter Avene [et Ke]nefeg eis liberam et quietam clamavi et ab juravi inperpetuum Hiis testibus magistro Mauricio Helia decano Mauricio filio magistri Mauricii