Charter Document - 06251409
Charter Number: | 06251409 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Sancte ecclesie filiis presentibus et futuris Gillebertus Grammus salutem Noverit universitas vestra me consilio et consensu uxoris mee Aliz et filiorum meorum dedisse Deo et Beate Marie et monachis de Margan in perpetuam elemosinam x acras terre mee ut habeant et teneant eas libere et quiete ab omni seculari servicio et consuetudine et omni exactione sicut ulla elemosina liberius teneri potest Et sciendum quod iste x acre incipere debent ab aqua de Kenefeg et per antiquum cimiterium tendere versus austrum donec plenarie x fiant Et ego et heredes mei warentizabimus eis has x acras contra omnes homines Hiis testibus G[ilberto] tunc abbate de Margan Willelmo de Lichesfeld Willelmo de Bedintun Jordano de Haverford Philippo de Kenefeg monachis de Margan Simone coco Ernaldo tunc constabulario de Kenefeg Osmero Cuuian