Charter Document - 06251408
Charter Number: | 06251408 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1199 - 1208 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
National Library of Wales - Penrice and Margam Deeds 1955 |
Charter:
Omnibus S[ancte] e[cclesia] f[iliis] p[resentibus] et f[uturis] Luelin filius Riered salutem Sciatis me et fratres meos consilio et consensu parentum nostrorum concessisse et dedisse monachis de Margam in puram et perpetuam elemosinam totam terram nostram de Pennudh cum mora et bosco et cum omnibus aliis pertinenciis suis ut habeant et teneant eam libere et quiete ab omni consuetudine et exactione seculari sicut ulla elemosina liberius teneri potest Set et totam terram de Hembroc que fuit patris nostri quam et ipse prenominatis monachis dedit in puram et perpetuam elemosinam ab juravimus inperpetuum Et super sanctuaria ecclesie juravimus quod eis hec omnia warantizabimus in eternum contra omnes homines Et sciendum quod tota terra que est inter Avene et Kenefeg infra terminos predictorum monachorum ab juravimus Et ipsi monachi nos receperunt in familiaritatem suam et corpora nostra in sepulturam facturi pro nobis in fine nostro sicut pro familiaribus suis Hiis testibus Henrico monacho de Margam et Cnaituro converso et Roberto de Pulmor Caradoco clerico Jowan et Cnaithu filiis Wgaun Wrunu filio Candelan