Charter Document - 06251406
Charter Number: | 06251406 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation, Grant |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis s[ancte] ec[clesie] f[iliis] p[resentibus] et f[uturis] Morganus filius Caradoci salutem Sciatis quod ego consilio et consensu heredum et amicorum meorum concessi et dedi et hac carta confirmavi D[eo] et ec[clesie] S[ancte] M[arie] de Margan et m[onachis] q[ui] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] in elemosinam communem pasturam totius terre mee ex est parte de Neth quantum terra mea durat in longum et in latum ubique et in bosco et in plano ad omnia aisiamenta sua ad habendum et tenendum libere et quiete ab omni servitio consuetudine et exactione seculari sicut ulla elemosina liberius haberi et teneri potest ita quod nunquam admittemus neque ego neque heredes mei aliquos viros religiosos in pasturam ipsam preter predictos monachos Et sciendum quod super sanctuaria juravimus quod hec omnia firmiter et fideliter observa[b]imus et predictis monachis warantizabimus contra omnes homines tam religiosos quam seculares in perpetuum sicut elemosinam meam Hiis testibus