Charter Document - 06251403
Charter Number: | 06251403 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1147 - 1183 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus comes Gloucestrie vicecomiti suo de Kardif et omnibus baronibus suis et hominibus Wallie salutem Notum fiat vobis quod terram de Blakescerra unde controversia est inter abbatem de Margan et Ricardum de Kardif donavi in puram elemosinam et perpetuam Deo et Beate Marie et monachis de Margan libere et quiete sine omni seculari exactione in excambium terre sue de Novo Burgo multis annis et plurimis diebus ante quam Ricardus de Kardif ullam terram haberet in Wallia per me Et ideo warantizo abbatie de Margan donationem quam eis feci Ricardo autem de Kardif nichil dedi nisi hoc quod ibi tunc habui Testibus Hawisa comitissa Glocestrie magistro Samsone David capellano