Charter Document - 06251402
| Charter Number: | 06251402 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1147 - 1183 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
W comes Glocestrie dapifero suo et vicecomiti suo de Glaumorgan et o[mnibus] b[aronibus] s[uis] et h[ominibus] f[rancis] et A[nglis] atque W[allensibus] salutem Sciatis me petitione Rogeri et Ricardi heredum Galfridi Sturmi concessisse et presenti carta mea confirmasse donationem quam Galfridus Sturmi fecit ecclesie et monachis de Margan scilicet quando ipse in eadem ecclesia frater conversus devenit de quadam parte terre sue in Margan Sicut carta ipsius Galfridi quam monachi illi inde habent distinguit et testatur Salvo servicio meo Teste comitissa Hawsia
