Charter Document - 06251395
Charter Number: | 06251395 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation, Grant |
Date: | 1147 - 1183 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
W comes Gloucestrie Dapifero suo et vicecomiti suo de Glamargan et o[mnibus] b[aronibus] s[uis] et h[ominibus] f[idelibus] et A[nglis] atque W[alensibus] salutem Sciatis quod Willelmus Scurlag coram me et meo assensu dedit et concessit ec[clesie] S[ancte] M[arie] de M[argan] et m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] totam terram quam Rogerus de Albertun illis dederunt concessione Willelmi patris sui et totam terram illam quam idem Willelmus habuit ex parte occidentali illius strata puplice que vadit de Lagelest in directum ad montana per fontem Ulfi et totam terram illam quam clericus de Langewi tenuit ex parte occidentali ipsius strate unde ipse Willelmus dedit eidem clerico excambium juxta gratum suum Omnes has terras dedit prenominatus Willelmus ec[clesie] et m[onachus] de Margan in perpetuam elemosinam l[iberam] et q[uietam] a[b] o[mni] s[ervicio] et ex[actione] s[eculari] Et ego peticione ipsius Willelmi hanc donacionem concessi et p[resenti] c[arta] m[ea] confirmavi salvo servitio meo Teste Hawisia comitissa []