Charter Document - 06251394

Charter Document - 06251394


Charter Number: 06251394
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1147 - 1183
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

W comes Glocestrie episcopo Landavensi et vicecomiti suo de Glamargan et omnibus baronibus suis et hominibus et amicis Francis et Anglis et Wallensibus salutem Sciatis me concessisse ec B[eate] M[arie] de M[argan] et m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] donacionem terre quam Rogerus de Albertune fecit eis concessione Willelmi Scurlag de quo tenuit illam terram apud Langewi Concedo donationem terre quam Willelmus Scurlag junior fecit eis apud Langewi secundum quod carta illius testatur salvo meo servitio Concedo quoque eisdem monachis donationem terre quam Gaufridus Sturmy et Rogerus filius suus et heres dederunt eis sicut carte ipsorum testantur Et concedo conventionem factam inter predictos monachos et Rogerum Sturmy de toto residuo terre ipsius Rogeri quam tenet de meo feodo in Margan secundum quod carta ipsius testatur salvo meo servicio scilicet quod si Rogerus Sturmy defecerit a servicio quod michi debet facere de predicta terra in nullo alio me capiam adversus monachos nisi de dimidia marca argenti quam monachi debent reddere annuatim ipsi Rogero Concedo etiam donationem quam Odo Sorus fecit predictis monachis de domibus que fuerunt Canterel in baillio meo de Bristoll cum adjacente curtillagio sicut carta illius testatur Teste Hawisia comitissa

Source (click image below to view full size)