Charter Document - 06251392
Charter Number: | 06251392 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation, Grant |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant p[resentes] et f[uturi] quod ego Gilebertus de Costentin pro salute anime mee et uxoris mee patris mei et matris mee et omnium antecessorum et successorum meorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie Sancti Augustini de Bristoll et canonicis regularibus ibidem Deo servientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam totam pasturam meam que jacet in marisco inter Taf et Elay intra fossatum et extra cum omnibus pertinenciis suis tenendam et habendam sibi imperpetuum de me et heredibus meis libere et quiete integre et pacifice inmune ab omni servicio et demanda seculari Ita quod nec michi nec heredibus meis nec alicui hominum in aliquo inde respondeant nisi soli Deo in orationibus Pro hac autem donacione et concessione dederunt michi predicti canonici unum mesuagium cum pertinenciis suis apud Bristoll Ego vero et heredes mei predictam pasturam cum pertinenciis suis dictis canonicis warantizabimus contra omnes homines et feminas Et qui volo quod hec mea donacio et concessio rata et stabilis perpetuo perseveret eam presenti carta sigilli mei impressione roborata confirmavi Hiis testibus domino Ramundo de Sullie domino Willelmo de Regni domino Willelmo de Sumeri domino Petro Croc domino Roberto de Vernn Rogero Alard Henrico Langbord et multis aliis