Charter Document - 06251083

Charter Document - 06251083


Charter Number: 06251083
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quittance
Date: 1312
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus ad quorum notitiam hoc presens scriptum pervenerit quod ego Johannes de Bonevyle filius et heres Henrici de Bonevyle pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum concessi remisi et omnino quietum clamavi pro me et heredibus meis et assignatis imperpetuum Deo et ecclesie Beate Marie de Margan et m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] et servituris viginti solidos annuatim de illis quadraginta solidis annui redditus quos mihi et antecessoribus meis predicti monachi pro tenemento de Bonevyleston annuatim reddere consueverunt Ita quod nec ego dictus Johannes nec aliquis heredum meorum sive assignatorum in predictos viginti solidos annui redditus aliquid juris aut clamii de prefatis monachis vel eorum successoribus decetero valeamus vendicare vel exigere neque in dominio neque in servicio imperpetuum Pro hac autem concessione remissione et omnimoda quiete clamacione mea facta pro me et heredibus meis et assignatis de predictis viginti solidis annui redditus dederunt michi prefati monachi viginti libras sterlingorum premanibus Et ego Johannes et heredes mei et assignati de dictis viginti solidis annui redditus dictos monachos et eorum successores versus quoscunque homines et feminas acquietabimus et defendemus imperpetuum Et ut hac mea concessio remissio et omnimoda quieta clamacio facta tam pro me quam pro heredibus meis et assignatis ut predictum est rata et stabilis imperpetuum perseveret huic presenti scripto sigillum meum apposui et eciam sigilla dominorum Pagani de Turbervyle et Leysani de Avene apponi procuravi Hiis testibus Johanne le Botyler Petro Baudewyn Willelmo Turbervyle Willelmo de Cornely Willelmo Grammous et multis aliis Datum apud Margan die Dominica proxima post festum nativitatis Beati Johannis Baptiste anno Domini millesimo trescentesimo duodecimo

Source (click image below to view full size)