Charter Document - 06251075
Charter Number: | 06251075 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1304 |
Date type: | Internal, A.D., Feast, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus hanc literam visuris vel audituris Leysanus dominus de Avena filius et heres Morgani Vachan salutem in Domino Noveritis me concessisse et dedisse tam pro me et heredibus meis quam pro hominibus nostris abbati et conventui de Margan et eorum successoribus liberam potestatem et quietam inparcendi infra limites dominii nostri quo loco voluerint quodlibet genus animalium quoquo modo inventorum super waldam circumjacentem terras que vocantur Cormerchx et Neumerchs in parte australi aque de Avena quousque de singulis capitibus de obolo cursalis monete eisdem fuerit satisfactum Ita quod aliquis fidelis circa istud negocium a parte eorundem et nostra constituatur qui omnia et singula de inparcamentis proveniencia circa emendacionem ac sustentacionem walde prenominate cum necesse fuerit possit apponere ac coram cellerario dicte domus de Margan ac ballivo nostro principali de Avena qui pro tempore fuerint fidele ratiocinium reddere teneatur In cujus rei testimonium sigillum meum huic presenti litere apposui Hiis testibus Domino Symone de Raleye tunc vicecomite de Glamorgancia Ricardo Syward Reso ap Morgan Howelo ap Morgan Traharne ap Res et multis aliis Datum apud Avenam die Lune proxima post festum apostolorum Philippi et Jacobi anno domini millesimo trecentesimo quarto