Charter Document - 06251073

Charter Document - 06251073


Charter Number: 06251073
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1301
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Thomas Lovel dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome de Somerton omnia terras et tenementa que habui de dono et concessione Willim Burdon in feodo de Newton Nothasche aut in terris arabilibus boscis pratis pascuis pasturis et suis pertinenciis sicut jacent per antiquas metas et bundas una cum viginti duobus denariis quos Abbas monasterii Beate Sancte Marie de Neth et ejusdem loci conventus mihi reddere consueverunt cum duobus denariis quos Willelmus Burdun mihi annuatim reddere tenebatur Habendum at tenendum omnia predicta terras et tenementa [] predicto Thome de Somerton et heredibus suis et assignatis libere quiete bene et in pace jure hereditario in perpetuum de capitali domino feodi illius per redditus et servicia inde debita et de jure consueta Pro hac autem donacione concessione et presentis carte confirmatione dedit mihi predictus Thomas de Somerton viginti marcas sterlingorum pre manibus et ego vero predictus Thomas Lovel [] omnia predicta [] Thome de Somerton et heredibus suis et assignatis contra omnes mortales warantizabimus acquietabimus et in perpetuum defendemus In cujus rei testimonium huic presenti carte mee sigillum meum apposui Hiis testibus Johanne Lovel Thoma de Turbville David Cantelow Nicholao Cantelow David Regny et multis allis Datum apud Nothasche die decimo et sexto mensis Maii anno regni Edwardi III post conquestum vicesimo quinto

Source (click image below to view full size)