Charter Document - 06251072
| Charter Number: | 06251072 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1300 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Egelina relicta Seman de Marisco salutem Noverit universitas vestra me tradidisse Ade filio meo octo acras terre arabilis quarum quinque jacent super ortum et una vocatur Sculfaker et dimidia acra jacet ex parte australi domus mee et una acra et dimidia que jacent in marisco et dimidiam pasturam que jacet a magna pulla usque ad Ho et dimidiam pasturam que vocatur Clif et pratum quod jacet ad vetus molendinum Hec omnia tradidi dicto Ade in vadimonium pro octo marcis quas mihi accommodavit ad urgentissimum negotium meum Ita quod dictus Adam teneat et habeat totam dictam terram cum pertinentiis suis bene et in pace libere et quiete sine omni reclamatione mei et heredum meorum donec ego vel aliquis heredum meorum totam dictam summam pecunie dicto Ade plene persolvimus Quod si dictus Adam ad dictam terram emendandam aliquo modo aliquod custum apposuerit totum custum suum plenarie percipiet per considerationem bonorum virorum antequam dictam terram mihi vel heredibus meis resignet Et ut premissa firmitatis robur optineant presens scriptum sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus Domino Thoma cappellano de Landcaruan Luca de Barri Joele filio Dionisie Griffino filio archidiaconi Hoel fratre suo et multis aliis
