Charter Document - 06251069
Charter Number: | 06251069 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1300 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
De Parliamento apud London in Quadragesima anno vicesimo octavo Loquela inter Regem et Willelmum de Brewose de terra de Gower Loquela inter Dominum Regem per Walterum de Pederton pro ipso Rege prosequentem et Willelmum de Breouse super libertatibus quas idem Willelmus clamat habere infra procinctum terre sue de Gowere de tenentibus infra eandem terram commorantibus et quas idem Walterus asserit ipsum Willelmum occupasse minus juste super Dominum Regem et comitatum suum de Kermerdyn ponitur in respectum usque ad proximum Parliamentum futurum per preceptum Domini Regis Et similiter quoad omnes querentes terre predicte de Gowere et petitiones porrectas per eosdem versus ipsum Willelmum de Breouse de diversis transgressionibus eisdem hominibus per prefatum Willelmum in terra predicta illatis prout continetur in petitionibus predictis eo quod idem Willelmus per consuetudinem partium illarum clamat habere primam cognitionem omnium querelarum et placitorum infra procinctum terre predicte de tenentibus suis emergentium quia omnes querentes concesserunt quod sunt tenentes predicti Willelmi aut mediate aut immediate Et nichil ostenderunt dicto Willelmo de querelis aut injuriis predictis in partibus suis ante adventum suum hic ad Parliamentum ut dicit Et quia super jurisdictione quam predictus Willelmus clamat in predicta terra de Gower pendet loquela predicta inter dominum Regem et ipsum Willelmum ut predictum est usque ad proximum Parliamentum Et antequam discuciatur inter dominum Regem et ipsum Willelmum ad quem jurisdictio predicta in terra de Gower [spectet] non potest al locari eidem Willelmo prima cognitio quam clamat querelarum predictarum cum cognitio illa dependeat de jurisdictione predicta nec ad Dominum Regem pertinet ut idem Willelmus dicit Et inhibitum est predicto Willelmo sub foris factura libertatis quam clamat in terris predictis et etiam terrarum predictarum ne interim querentibus predictis injuriam faciat molestiam aut gravamen contra justitiam aut consuetudinem partium predictarum Et similiter dictum est eisdem querentibus quod sint ad prefatum terminum cum querelis et petitionibus suis predictis si sibi viderint expedire versus dictum Willelmum prosecuturi si cognicio ad dominum Regem pertinere debeat []