Charter Document - 06251068

Charter Document - 06251068


Charter Number: 06251068
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1254 - 1267
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus hominibus presentibus et futuris quod ego Johannes filius Hoseberti de Kenefeg dedi et c[oncessi] et h[ac] p[resenti] c[arta] m[ea] confirmavi Alicie famule quondam incluse Sancti Jacobi de Kenefeg unum messuagium in villa de Kenefeg situm in australi parte cimiterii Sancti Jacobi Habendum et tenendum de me et heredibus meis sibi et heredibus suis vel assignatis libero et quiete bene et in pace reddendo tamen inde annuatim ipsa et heredes sui vel assignati michi et heredibus meis duo grana piperis ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio pro hac autem donacione et carte mee confirmacione dedit michi dicta Alicia XI solidos in gersumma Et ego Johannes et heredes mei dicta Alicie dictum messuagium contra omnes homines warantizabimus inperpetuum Et ut hec mea donacio et carte mee confirmacio firmitatem optineat eam sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus W Frankelein Philippo clerico Thoma de Corneli Johanne Albo W Ruddoc Mauritio Gramm[u]s Thoma Walensi et multis aliis

Source (click image below to view full size)