Charter Document - 06251067

Charter Document - 06251067


Charter Number: 06251067
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1215 - 1222
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Morganus filius Owen consilio et consensu parentum et heredum meorum dedi et concessi et hac carta mea confirmavi Deo et ecclesie B[eate] M[arie] de M[argan] et m[onachis] i[bidem] D[eo] s[ervientibus] i[n] p[uram] e[lemosinam] totam terram meam de Havedhalog que jacet inter duas aquas scilicet Kenef et Baithan et vadit in montana usque ad crucem que sita est juxta magnam viam per easdem divisas per quas unquam eam melius et plenius tenuit Oweinus pater meus habendam et tenendam de me et heredibus meis inperpetuum reddendo inde michi et heredibus meis annuatim solummodo viginti solidos octavo scilicet die ante natale Domini pro omni servicio consuetudine et seculari exactione Hanc autem terram dedi eis cum bosco et plano cum moris et mariscis cum pratis et pasturis in longum et latum cum omnibus pertinentiis et libertatibus salvo mihi et heredibus meis annuo redditu viginti solidorum sicut predictum est Et ego et heredes mei hanc donationem nostram prefatis monachis warantizabimus contra omnes homines tam propinquos quam extraneos inperpetuum Et si aliquid servicium de prefata terra aliquando requisitum fuerit ego et heredes mei illud omnino faciemus et acquietabimus Et sciendum quod ego Morganus affidavi et super sacrosancta ecclesie de Margam juravi quod hec omnia predicta fideliter et sine dolo servabo et tenebo predictis monachis inperpetuum Hiis testibus domino Gervasio Menevensi episcopo Martino Menevensi archidiacono Hoel ab Traharn Griffino ab Meuric Ricardo ab Moredu Morgano Kam Alaithur Reimundo de Sulie Willelmo de Sumery Willelmo de Reigny Willelmo de Cantel Petro Buteller Walter Luuel magistro Radulpho Mailoc Willelmo Luuel Thoma clerico Roberto Samson Reso Koch Griffino ab Kanaithur et multis aliis

Source (click image below to view full size)