Charter Document - 06243003

Charter Document - 06243003


Charter Number: 06243003
Cartulary Title: Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1153
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Anastasius servus servorum dilectis filiis Lamberto Cisterciensi [] abbatibus ac monachis tam presentibus quam futuris regularem vitam et statuta Cisterciensis ordinis professis inperpetuum Sacrosancta Romana ecclesia sicut in beato Petro Apostolorum principe a Domino promissionem obtinuit quod universalis Ecclesie fundamentum existeret et preceptum accepit ut Christiane fidei professores in fide religione omnique sanctimonia confirmaret Ita pro universarum ecclesiarum profectibus sollicitam se semper exhibuit et de instituendo conservando et provehendo in omnibus ecclesiis cultum sere religionis fuit omni tempore studiosa ita ut ab ea sicut a fonte ad universos ecclesie filios sit religio derivata et quod ab aliis qui Spiritus primitias acceperunt religiose ac salubriter institutum est per eandem immutabilem acceperit firmitatem Inde est dilecti in Domino filii quod sacre religionis vestre opinione odore tanquam agri pleni cui benedixit Dominus provocati religiosis petitionibus vestris benignum impertimur assensum et regulares Institutiones vestras auctoritate apostolica confirmamus In quibus sub certis capitulis que inferius annexa sunt decrevimus exprimenda Statuistis equidem inter vos ne in alicujus antistitis diecesi ordinis vestri abbatia fundetur donec ipse antistes decretum quod inter ecclesias ordinis vestri ad custodiam disciplina firmatum est ratum se habere promittat Et ut in omnibus monasteriis de Ordine vestro sicut in Cisterciensi ecclesia beati Benedicti Regula perpetuis temporibus observetur et in lectione ipsius nullus ordinis vestri professor preter simplicem et communem intelligentiam quemlibet alium sensum inducat sed uniformiter et sicut queque diffinita noscuntur intelligantur ab omnibus et inviolabiliter observentur et eadem penitus observantie idem cantus et iidem libri qui ad ecclesiasticum officium pertinent per universas ecclesias vestri Ordinis teneantur Nec aliqua omnino ecclesia vel persona Ordinis vestri adversus communia ipsius Ordinis Instituta privilegium a quolibet postulare audeat vel obtentum quomodo libet retinere Decrevistis itidem ut nulla ecclesia Ordinis vestri ei quam genuit aliquam terreni exactionem commodi imponat sed tantum ut abbas matris ecclesie curam animarum habeat tam abbatis quam fratrum domus illius et illi tanquam patri suo ei obedientiam et reverentiam exhibeant filialem et ipse potestatem habeat corrigendi que in eis noverit corrigenda Ordinatum est etiam inter vos ut omnes abbates de Ordine vestro singulis annis ad generale Capitulum Cisterciense omni postposita occasione conveniant illis solis exceptis quos a labore vie corporis infirmitas retardaverit qui tamen idoneum nuncium delegare debuerint per quem necessitas remorationis eorum valeat Capitulo nunciari et illis item exceptis qui in remotioribus partibus habitantes sine grandi et evidenti difficultate se nequeant Capitulo presentare Qui nimirum eo termino venient qui eis fuerit in ipso Capitulo constitutus Preterea si aliqua controversia inter quoslibet abbates de Ordine vestro emerserit vel de aliquo eorum tam gravis culpa fuerit propalata ut suspensionem aut etiam depositionem mereatur quicquid inde a Capitulo fuerit secundum vestrum Ordinem diffinitum sine retractione aliqua observetur Si vero pro diversitate sententiarum in discordia causa devenerit illud inde irrefragabiliter teneatur quod abbas Cistercii qui pro tempore fuerit cum his qui sanioris consilii et magis idonei apparuerint indicabunt hoc observato ut nemo eorum ad quos specialiter causa respexerit diffinitioni debeat interesse Addidistis quoque ad hoc ut si quis abbas pro inutilitate et pusillanimitate sua se viderit ab abbatie onere relaxandum ab abbate illius domus de qua domus sua exivit postulet humiliter relaxari Qui petitioni ejus non leviter acquiescet nec quicquam inde auctoritate sua efficiet sed congregatis aliquantis abbatibus de Ordine vestro cum eorum consilio peraget quod inde pariter cognoverint adimplendum Si quis autem abbatum Ordinis vestri sancte regule vel Ordinis contemptor vel prevaricator aut commissorum sibi fratrum vitiis consentiens apparuerit abbas matris ecclesie per seipsum vel per Priorem suum aut quomodo melius cognoverit expedire usque quater ut corrigatur admoneat Quod si post hanc admonitionem nec culpam suam corrigere nec a suscepte provisionis officio cedere voluerit aliquanti abbates vestri Ordinis in nomine Domini congregentur et communicato consilio si viderint opportunum eum a regimine submoveant abbatie ac postmodum alter qui dignus sit consilio et voluntate majoris abbatis a monachis ejusdem ecclesie simul et abbatibus si qui ad eam pertinent eligatur Si autem is qui deponitur aut ejus monachi date in eum sententie contumaciter decreverint reluctandum abbas matris ecclesie ceterique abbates plenam habeant auctoritatem censura eos districtionis ecclesiastice cohercendi De quibus sane si aliquis reversus ad cor de sua contumacia resipiscens matris sue misericordiam humiliter postulaverit illius exemplo qui totam substantiam suam male vivendo prodegerat sicut filius penitens recipiatur Sine qua utique causa multo semper studio attendenda monachum cujuslibet abbatie in alteram abbatiam ad habitandum nullo modo recipi debere sanxistis Adjicientes itidem ut si forte abbates Ordinis vestri matrem vestram Cistercii ecclesiam a sacre religionis observantia exorbitare perspexerint ipsius loci abbatem per tres primos abbates de Firmitate scilicet de Pontiniaco et de Claravalle usque quater ut corrigatur et subditos suos corrigere laboret ammoneant et omnia que de aliis abbatibus supradiximus circa ipsum adimpleantur excepto quod si cedere sponte noluerit nec deponere nec si contumax apparuerit excommunicationis eum sententia poterunt innodare donec aut in generali capitulo aut si forte illud sine grandi periculo nequiverit expectari convocatis abbatibus qui de Cistercio exierunt et aliquibus eorum ipsi communi consilio virum inutilem ab officio abbatis amoveant et tam ipsi quam monachi Cistercienses alium idoneum abbatem ei studeant subrogare In illum porro qui depositus fuerit et monachos ejus si recalcitrare presumpserint sicut de aliis abbatibus constitutum est sententiam severitatis ecclesiastice prout melius viderint expedire non dubitent promulgare De quibus si post hec aliquis culpam sue contumacie recognoscens ad quamlibet trium predictarum ecclesiarum se salutis causa contulerit sicut domesticus ecclesia recipiatur quousque prout conveniens fuerit sue restituatur ecclesie Interim autem annuus abbatem conventus non apud Cistercium sed ubi a tribus prenominatis abbatibus provisum fuerit celebretur Presenti etiam capitulo subnexuistis ut liceat uni cuique matri ecclesie Ordinis vestri tam de monachis quam de abbatibus ipsis ecclesiarum que ab ipsa processisse noscuntur sibi quecunque voluerit si tamen dignus extiterit assumere in abbatem Personam autem de alio ordine nulla ecclesiarum vestrarum sibi eligat in pastorem sicut nec vestri ordinis aliquam monasteriis aliis statuistis ordinari posse abbatem Hec nimirum dilectissimi filii de multis Institutionibus Ordinis vestri excerpsimus et propriis curavimus capitulis designari Adjicientes quod nullus episcoporum abbatiis vel grangiis vestris aliquam religiosorum seu secularium habitationem unde vobis inquietatio possit provenire superedificari permittat Nemo etiam professos vestros monachos aut conversos sine licentia abbatum suorum recipiat aut susceptos audeat retinere Quia vero singula que ad religionis profectum et animarum salutem regulariter ordinastis presenti abbreviationis nequiverunt annecti nos cum his que prescripta sunt omnia que continentur in Carta vestra que appellatur Charitatis et quecunque inter vos religionis intuitu regulariter statuistis auctoritate apostolica roboramus vobis vestrisque successoribus et omnibus qui Ordinem vestrum professi fuerint inviolabiliter perpetuis temporibus decernimus observanda De cetero quia propositum firmum habetis habitationi vestre loci extra conversationem secularium eligendi grangias vestras sicut et atria ecclesiarum a pravorum incursu ac violentia liberas et quietas fore statuimus ut nullus ibi hominem capere spoliare verberare aut rapinam exercere presumat in virtute Spiritus Sancti inhibemus Sancientes etiam ut propter communia interdicta terrarum nulla ecclesiarum vestrarum a divinis compellatur officiis abstinere Interdicimus item ne aliqua omnino persona fratres Ordinis vestri audeat ad secularia judicia provocare sed si quisquam sibi adversus eos aliquid crediderit de jure competere sub ecclesiastici judicis examine experiendi habeat facultatem Decernimus ergo ut nulli omnino liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel prescriptas Institutiones vestras ausu temerario violare Si quis autem [] Ego Anastasius catholice Ecclesie episcopus [subscripsi] Ego Hymarus Tusculanus episcopus Ego Hugo Hostiensis episcopus Ego Gregorius presbyter cardinalis tituli Sancti Calixti Ego Hubaldus presbyter cardinalis tituli Sancte Praxedis Ego Manfredus presbyter cardinalis tituli Sancte Sabine Ego Aubertus presbyter cardinalis tituli Sancte Anastasie Ego Julius presbyter cardinalis tituli Sancti Marcelli Ego Guido presbyter cardinalis tituli Pastoris Ego Johannes presbyter cardinalis Sanctorum Johannis et Pauli tituli Pamachii Ego Henricus presbyter cardinalis tituli Sanctorum Nerei et Achillei Ego Odo diaconus cardinalis Sancti Georgii ad velum aureum Ego Guido diaconus cardinalis Sancte Marie in porticu Ego Johannes diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bachi Ego Girardus diaconus cardinalis Sancte Marie in via lata Ego Odo diaconus cardinalis Sancti Nicholai in carcere Tulliano Data Laterani per manum Rollandi Sancte Romane ecclesie presbyter cardinalis et cancellarij v Idus Decembris Indictione ii Incarnationis Dominice MCLIII pontificatus vero domni Anastasii pape iiii anno primo