Charter Document - 06243002
| Charter Number: | 06243002 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1146 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eugenius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Henrico abbati monasterii Sancte Marie de Fontibus quod in episcopatu Eboracensi situm est ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis inperpetuum Apostolici moderaminis clementie convenit religiosos viros diligere et eorum loca pia protectione munire Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur ut quia ad animarum regimen assumpti sumus eas et a pravorum hominum nequitia tueamur et apostolice sedis patrocinio foveamus Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatum locum in quo divino mancipati estis obsequio sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus Statuentes ut quascunque possessiones quecunque bona ipsum monasterium in presentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus vocabulis exprimenda locum ipsum de Fontibus grangiam de Sutuna grangiam de Caituna grangiam de Coutonemore grangiam de Warteshale grangiam de Dacra et Aldeburgh cum terris silvis pascuis et aliis appendiciis ad supradicta loca pertinentibus Reinebergha Neuhala et ceteras terras quas Adam filius Suani dedit ad abbatiam edificandam Trutesdala et quascunque terras Eustachius filius Johannis dedit ad abbatiam construendam Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus omnino clericus vel laicus a vobis decimas exigere presumat Si qua vero libera et absoluta persona pro redemptione anime sue vestro monasterio se conferre voluerit eam suscipiendi facultatem liberam habeatis Addentes etiam auctoritate apostolica prohibemus ne quis fratres vestros clericos videlicet sive laicos post factam in vestro monasterio professionem absque vestra licentia suscipere audeat vel retinere Sanximus etiam nequis archiepiscopus vel episcopus sive cujuslibet ordinis locum vestrum a divinis interdicat officiis sed liceat vobis omni tempore clausis januis et exclusis excommunicatis divina officia celebrare nisi abbatis vel fratrum ipsius loci evidens et manifesta culpa extiterit Paci quoque et tranquillitati vestre paterna sollicitudine providentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuram locorum sive grangiarum vestrarum nullus violentiam vel rapinam sive furtum facere vel hominem capere audeat et si quis hoc temerario ausu presumpserit tanquam sacrilegus judicetur et excommunicationis ultione plectatur Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum locum temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quislibet vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis apostolice auctoritate et dioecesani episcopi canonica reverentia Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hujus nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem monasterio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen Ego Eugenius catholice ecclesie episcopus ego Conradus Sabinensis episcopus ego Imarus Tusculanus episcopus ego Gregorius presbyter cardinalis tituli Calixti ego Guido presbyter cardinalis tituli Sancti Grisogoni ego Bernardus presbyter cardinalis tituli Sancti Clementis ego Oddo diaconus cardinalis Sancti Georgii ad velum aureum ego Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli ego Petrus diaconus cardinalis Sancte Marie in via lata Data trans Tibrim per manum Roberti sancte Romane ecclesie presbyteri cardinalis et cancellarii quarto Kalendas Februarij indictione viiii incarnationis dominice anno MCXLCV pontificatus vero domni Eugenij pape tertii anno primo
