Charter Document - 06243001

Charter Document - 06243001


Charter Number: 06243001
Cartulary Title: Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1141
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Ricardo abbati monasterii sancta Mari de Fontibus quod archiepiscopatu Eboracensi situm est ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regulariter substituendis inperpetuum Apostolici moderaminis clementia convenit religiosos viros diligere et eorum loca pia protectione munire Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur ut quia ad animarum regimen assumpti sumus eas et a pravorum hominum nequitia tueamur et apostolice sedis patrocinio foveamus Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatum locum in quo Divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus Statuentes ut quascunque possessiones quecunque bona ipsum monasterium in presentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus omnino clericus vel laicus a vobis decimas exigere presumat Si qua vero libera et absoluta persona pro redemptione anime sue vestro monasterio se conferre voluerit eam suscipiendi facultatem liberam habeatis Addentes etiam auctoritate apostolica prohibemus ne quis fratres vestros clericos videlicet sive laicos post factam in vestro monasterio professionem absque vestra licentia suscipere audeat vel retinere Sanximus etiam nequis archiepiscopus vel episcopus sive cujuslibet ordinis locum vestrum a divinis interdicat officiis sed liceat vobis omni tempore clausis januis et exclusis excommunicatis divina officia celebrare nisi abbatis vel fratrum ipsius loci evidens et manifesta culpa extiterit Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se Divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem monasterio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen Ego Innocentius catholica Ecclesia episcopus [subscripsi] Ego Conradus Sabinensis episcopus Ego Albericus Hostiensis episcopus Ego Martinus presbyteri cardinalis sancti Stephani de Chelio monte Ego Stancius cardinalis presbyter Ego Ribaldus presbyter cardinalis tituli Sancte Anastasie Ego Ivo presbyteri cardinalis Sancti Laurentii tituli Damasi Ego Rainerius presbyteri cardinalis tituli Sancte Prisce Ego Goizo presbyteri cardinalis tituli Sancte Cecilie Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bachi Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Gregorii ad velum aureum Ego Hubaldus diaconus cardinalis Sancte Marie in via lata Ego Octovianus diaconus cardinalis Sancti Nicholai in carcere Ego Guido sancte Romane ecclesie diaconus cardinalis Data Laterani per manum Baronis capellani et scriptoris xvi Kalendas Octobris Indictione v Incarnationis Dominice MCXLI anno vero pontificatus domni Innocentii pape secundi duodecimo