Charter Document - 06241009
Charter Number: | 06241009 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Richardus Dei gratia rex Anglie dux Normannie Aquitanie et comes Andegavie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vice comitibus et omnibus ministris et fidelibus suis Francis et Anglis salutem Sciatis vos dedisse et presenti carta nostra confirmasse Deo et ecclesie sancte Marie Cistercii in puram et perpetuam elemosinam pro anima regis Henrici patris nostri et pro salute anime nostre et matris nostre et omnium antecessorum et successorum nostrorum ecclesiam nostram de Scardeburg cum omnibus capellis et cum omnibus aliis pertinentiis suis de qua elemosina volumus abbates procurari apud Cistercium per tres dies Capituli generalis Si quid vero ultra triduanam procurationem Cisterciensis Capituli generalis de omnibus proventibus jam dicte elemosine nostre residuum fuerit in propriis usibus domus Cistercii sicut abbati et fratribus ejusdem domus visum fuerit statuimus expendi quam elemosinam ipsam ab eadem domo Cistercii nullatenus volumus imposterum alienari Quare volumus et firmiter precipimus quod predicta abbatia Cisterciensis percipiat teneat et habeat imperpetuum libere et honorifice integre et plenarie quiete et sine omni molestia et contradictione et diminutione prenominatam ecclesiam de Scardeburg cum omnibus capellis tam illa que ab antiquo in castello est quam ceteris tam intra muros ville quam extra Et cum omnibus aliis pertinentiis suis et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis et cum omnibus terris suis domibus et decimationibus terre et maris et ne aliquando occasione vicarie ecclesie de Scardeburg aliqua contentio vel contradictio adversus ecclesiam Cistercii suboriri possit jus instituendi vicarium et quicquid juris habebamus in vicaria et quicquid circa hoc retinuerimus nobis integre domui Cistercii donamus nichil penitus de omnibus retinentes Sed et omnibus successoribus nostris et aliis quibuscumque personis factum nostrum perturbandi vel elemosinam immutandi occasionem omnimodam penitus amputantes Abbas autem Cistercii pro arbitrio et voluntate sua vicarium eligit et archiepiscopo presentabit qui vicarius in presentatione sua jurabit super sanctum evangelium quod in omnibus fidelis erit ecclesie Cistercii et procuratori ejus ne unquam damnum vel detrimentum reddituum scienter sustinebit Quod si in hoc deliquerit et tertio commonitus non emendaverit ei vicaria auferatur Hoc etiam adjiciendum decrevimus quod capellani qui in ipsa ecclesia vel in capellis adjacentibus pro tempore deservierint ecclesie Cistercii eodem juramento fidelitatis astringantur et pro voluntate abbatis Cistercii vel procuratoris ejus admittantur vel amoveantur Volumus preterea et precipimus quod procurator Cistercii dum ecclesia carebit vicario serviri faciet ecclesie de Scardeburg et redditus omnes recipiat ad usus domus Cistercii et procuratione capituli Cisterciensis donec abbas Cistercii alium vicarium eligat Eboracensi archiepiscopo sicut predictum est presentandum Et ut hec omnia imperpetuum quiete et pacifice et sine omni questu et exactione prenominata domus Cistercii possideat firmiter prohibemus ne aliqua persona seu secularis sive ecclesiastica preter domum Cistercii in tota parochia de Scardeburg capellam erigat aut altare aut aliud aliquid faciat quod in damnum vel detrimentum domus Cistercii possit aliquando redundare super forisfacturam decem librarum His testibus Gaufrido Eboracensi archiepiscopo Philippo Dunelmensi H[erberto] Saresbiriensi episcopis magistro Norm thesaurario magistro Rogero de sancto Edmundo Willielmo Marescallo Joele de Macua Gaufrido de Cella Roberto de Harecourt Matheo de Gamach Bricio camerario nostro Data per manum E[ustachii] Eliensis episcopi apud Lyons xiiii die Maii anno regni nostri nono