Charter Document - 06240005

Charter Document - 06240005


Charter Number: 06240005
Cartulary Title: Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification, Precept
Date: 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] rex Angl [] justiciariis vicecomitibus et ministris suis de Eboracscira salutem Sciatis me concessisse et confirmasse abbatie sanctre Marie de Fontibus omnes possessiones et omnes res suas quas juste tenent cum soca et saca et toll et theam et infangentheof et cum omnibus aliis libertatibus et liberis consuetudinibus Quare volo et firmiter precipio ut predicta abbatia et monachi ejusdem ecclesie de Fontibus sint quieti et liberi de themanetale et de danegildis et auxiliis et sciris et hundredis et assisis et omnibus secularibus placitis et omni alia seculari exactione Et prohibeo ne quis eis injuriam vel contumeliam faciat sed teneant omnia sua bene et in pace et libere et quiete sicut carta mea eis testatur Teste comite Reginaldo apud Burg[iam]

Source (click image below to view full size)