Charter Document - 06231028
Charter Number: | 06231028 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1300 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Venerabili in Christo patri Dei gratia Ebor archiepiscopo vel ejus vicario in spiritualibus frater Matheus miseracione divina Portuensis et Sancte Ruffine episcopus salutem et sinceram in Domino caritatem Exhibita nobis ex parte abbatis monasterii de Fontibus Cisterciensis ordinis Ebor diocesios peticio continebat quod ipse olim non voluntarie seu vi et metu qui cadere poterat in constantem ministris nunciis seu valitoribus regis Anglie tallias seu collectas ac alias subvenciones persolvit propter quod excommunicationis incurrit sententiam in tales per novam constitutionem domini pape generaliter promulgatam et sic ligatus non in contemptum clavium divina celebravit officia et alias se ingessit eisdem super quibus supplicari fecit humiliter sibi per sedem apostolicam misericorditer provideri Nos igitur auctoritate domini Pape cujus penitentiarie curam gerimus vobis committimus quod si est ita per vos vel per alium abbatem ipsum a dicta excommunicationis sententia juxta formam ecclesie absolvatis Et proviso quod semper super hoc Domini Pape et Ecclesie Romane mandatis parebit et illam penitentiam faciet quam sibi duxerit injungendam eo quod ad tempus prout expedire videritis a suorum ordinum execucione suspenso demum suffragantibus sibi meritis super irregularitate dicto modo contracta cum ipso si aliud non obsistat [] misericorditer dispensetis Dat Laterani iiij Id Marcii Pont domini Bonifacii pape viij anno sexto