Charter Document - 06230032

Charter Document - 06230032


Charter Number: 06230032
Cartulary Title: Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1307
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 7 (f125r)

Charter:

W[illelmus] permissione Divina Eboracensis archiepiscopus Anglie Primas dilecto filio abbati de Fontibus nostre dioeceseos salutem gratiam et benedictionem Cum fratres Willelmus Faukes et Ricardus Cocus domus vestre conversi ex eo videlicet quod idem Willelmus super adulterio cum Cecilia uxore Stephani de Hewyk et Margareta uxore Johannis filii Petri de Disseford ut dicebatur commisso dictus vero Ricardus super fornicatione cum Agnete filia Willelmi le Dene de Salley diffamati coram decano nostra Ripon super premissis essent convicti idem decanus contra eosdem conversos in hac parte procedens exigente ut dicebatur protervia eorundem in dictum fratrem Ricardum suspensionis et in prefatum Willelmum propter suam multiplicatam contumaciam suspensionis et excommunicacionis sentencias fulminavit Nos autem predicto negotio demum ad nos ex certa scientia revocato predictos conversos ad certos diem et locum coram nobis humiliter comparentes in forma juris a sentenciis absolvimus supradictis expositisque eis singillatim prefatis articulis ea que in eis contenta fuerunt simpliciter et expresse etiam jurati negarunt Volentes igitur honestati religionis deferre vobisque hac vice gratiam facere specialem volumus et mandamus quatinus dictorum fratrum purgacionem vice nostra canonice admittatis in qua si defecerint juxta sacrorum instituta canonum procedentes eos debite puniatis Nos enim in premissis et ea contingentibus vobis vices nostras committimus cum cohercionis canonice potestate Valete Data apud Burton quinto kalendas Julii anno gratie millesimo tres centesimo septimo et pontificatus nostri secundo

Source (click image below to view full size)