Charter Document - 06230030
Charter Number: | 06230030 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Record |
Date: | 1307 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorandum quod die Mercurii proxima post festum Sanctorum Tiburcii et Valeriani anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tricesimo quinto ante amoram diei illius obiit Willielmus de Hamelton Cancellarius ejusdem Regis apud Abbatiam de Fontibus in Comitatu Ebor et idem Cancellarius bone memorie et sane mentis ante obitum suum precepit eis qui juxta eum erant quod si contingeret cum ita graviter infirmari quod non posset convalescere quod dictum sigillum clausum sub sigillo suo et sigillo Abbatis dicti loci domino Roberto de Bardelby qui tunc ibidem presens fuit liberarent custodiendum quousque dominus Rex suam inde mandasset voluntatem quod quidem sigillum statim post mortem dicti Cancellarii eidem Roberto sub sigillo ejusdem Cancellarii et sigillo dicti Abbatis et Prioris de Boulton liberatum fuit et postmodum dominus Rex per breve de privato sigillo suo mandavit domino Ade de Osgoteby Magistro Johanni de Cadamo et dicto domino Roberto quod ipsi vel duo eorum una cum ceteris clericis de Cancellario predictum sigillum sic clausum deferrent usque Westmonasterium ibidem per Thesaurarium vel ejus locum tenentem et Barones de Scaccario venerabili patri domino Radulpho Baldok Episcopo Londonensi quem idem dominus Rex Cancellarium suum fecerat liberandum qui quidem Adam Johannes et Robertus in vigilia Ascensionis Domini proximo sequenti sigillum predictum quod remansit in custodia dicti Roberti clausum sub sigillis dictorum Willielmi Abbatis et Magistri Johannis qui post mortem dicti Willielmi sigillum illud consignaverat ad scaccarium domini Regis apud Westmonasterium tenenti locum Thesaurarii et Baronibus de scaccario in presentia dominorum Rogeri le Brabazun Radulphi de Hengham Hugonis de Notingham Galteri de Norwyco et aliorum multorum astancium liberarunt qui recepto prius Sacramento a prefato Episcopo prout moris est sigillum predictum eidem tradiderunt qui inde sequenti die apud Stibenheth brevia consignavit