Charter Document - 06230029

Charter Document - 06230029


Charter Number: 06230029
Cartulary Title: Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1306
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 7 (f70r)

Charter:

Magne religionis viro amico suo karissimo domino [] Dei gratia abbati de Clarisvallibus Willelmus permissione Ejusdem Ebor archiepiscopus [] et paratam ad beneplacita voluntatem Supplicavit nobis dilectus filius frater Alanus de Ponteburg monachus domui de Fontibus nostre diocesios cujus dinoscimur esse patronus quod cum in dicta domo in qua professionis votum emisit usque ad vite exitum devocione cupiat avida sub religiosa obedientia jugiter Altissima famulari omissis vagis discursibus quibus unde penitet vacavit per tempora aliqua inconsulte ut ad domum ipsam possit restitui vobis scribere dignaremur Nos itaque super eum cujus statui miserabili compatimur paterno affectu gestantes viscera pietatis rogamus quatinus ipsius laudabile propositum benignius amplectentes circa restitucionem et statum ejusdem exercere velitis quod honestati religionis animeque sue saluti videritis securius convenire ne in ordinis scandalum amplius vagari cogatur et sanguis ejus de pastoris manibus periculosius requiratur Valete Data apud Lanum xvij Kalendas Julii MCCC sexto Et memorandum quod consimilis litera de verbo ad verbum emanavit abbati Cistercii pro eodem fratre Alano nil addito vel mutato et sub eadem data

Source (click image below to view full size)