Charter Document - 06230027

Charter Document - 06230027


Charter Number: 06230027
Cartulary Title: Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1294
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Edwardus Dei gratia Rex Anglie dominus Hibernie Dux Aquitanie dilecto sibi in Christo Abbati de Fontibus salutem Qualiter Rex Francie nos de terra nostra Vasconie maliciose decepit et inde fraudulenter ejecit eam nequiter detinendo vos credimus non latere Cum igitur ad illam terram recuperandam a manibus dicti regis vestrum consilium et auxilium sicut et prelatorum ac cleri de regno nostro quos communiter negocium istud tangit nobis quamplurimum prospexerimus profutura ob quod apud Westmonasterium in festo sancti Mathei Apostoli et Evangeliste proximo futuro personaliter esse disposuimus Deo dante ad tractandum una vobiscum et prelatis ac clero ejusdem Regni et ad ordinandum tunc ibidem super statu dicte terre nostre Vasconie et remedio in hoc contra hujusmodi maliciam adhibendo vobis mandamus firmiter injungentes quod dictis die et loco personaliter intersitis ad tractandum ordinandum et faciendum quod de vestro predictorumque prelatorum et cleri communi consilio providebitur in premissis Et hoc nullatenus omittatis Teste meipso apud Porthesmuth xix die Augusti anno regni nostri xxij

Source (click image below to view full size)