Charter Document - 06230018

Charter Document - 06230018


Charter Number: 06230018
Cartulary Title: Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1224
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Significarunt nobis [] Prior et fratres hospitalis sancti Petri Eboracensis quod cum ipsi dudum de Fontibus [] de Melsa [] de Beilandia [] de Girevalle [] et de Kirkestal Abbates et eorum Conventus Cisterciensis ordinis super Garbis et rebus aliis in quibus annuatim ut dicitur ipsi hospitali tenentur coram [] Decano Lincolniensi et suis conjudicibus auctoritate bone memorie I pape predecessoris nostri traxissent in causam pars monachorum citata legitime deliberatoriis obtentis indultiis quasdam exceptiones proposuit coram eis super quibus dicti judices dubitantes duxerunt sedem apostolicam consulendam Set pars eadem non expectato responso quasdam ad eosdem judices obtinuit litteras continentes ut quia in regno Anglie tunc erat turbatio donec ibi reformata pax esset negotio supersedere deberent ut hujusmodi questio concordia vel judicio sopiretur Cum autem predicti Prior et fratres juxta secundam formam mandati velint prosequi causam ipsam que tam longam dilationem noscitur suscepisse humiliter supplicarunt ut transmitti ad nos predictum negotium mandaremus Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus si rem constiterit ita esse utramque partem ad nostram citantes presentiam peremptorium eis terminum quem expedire videritis prefigatis quo cum rationibus per se vel procuratores idoneos compareant coram nobis concordiam vel judicium recepture Quod si non omnes [] Datum Laterani xviij Kalendas January anno nono

Source (click image below to view full size)