Charter Document - 06230017

Charter Document - 06230017


Charter Number: 06230017
Cartulary Title: Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1226
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Exponente nobis olim Venerabili patre nostro [] Eboracensi Archiepiscopo quod nonnulla Monasteria monialium diocesana sibi lege subjecta usque adeo exiles possessiones et proventus habebant quod moniales degentes ibidem non poterant exinde sustentari et quia id aliter non poterat corrigi nisi duo aut plura juxta quod eorum qualitas exigeret unirentur nos ad instantiam ejusdem Episcopi a nobis super hoc provideri petentis vobis dedimus in mandatis ut inquisita de locorum et personarum circumstantiis ac rebus alijs que inquirenda existerent veritate nos certos per vestras litteras redderetis Vos vero sicut ex litteris vestris accepimus de hiis sollicite inquirentes quedam invenistis ex dictis monasteriis regulari ordini satis congrua et sufficientia competenti personarum numero quarum multitudine sunt gravata quedam autem onerata debitis et personis possessiones usque adeo exiles habent et redditus quod vix modica parte anni sustentationi sufficiunt ibidem degentium personarum Alia vero tam ex situ loci quam aliis omnino sunt incommoda ordini regulari et eorum status exigit ut aliis Monasteriis cum eis aliter provideri non valeat conjungantur Petente igitur dicto Archiepiscopo ut providere super hiis eisdem Monasteriis dignaremur nos de circumspectionis vestre prudentia fiduciam plenam gerentes per apostolica vobis scripta mandamus quatinus solum Deum habendo pre oculis super hoc habito Archiepiscopi memorati consilio quod regulare honestum et salubre fuerit appellatione postposita dummodo non oriatur in grave scandalum statuatis Datum Laterani xi Kalendas Januarii

Source (click image below to view full size)