Charter Document - 06230012
Charter Number: | 06230012 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | History |
Date: | 1218 - 1450 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hoc etiam inter cetera notabile censui quod idem vir perfectissimus ante obitum suum prophetavit dicens quod monachi Fontanensis cenobii magna cum instancia ruerent ac instarent egressa anima corpus examine de hoc habitaculo deportare secum in monasterio suo humando cum honore Quibus precepit brachio seculari resistere eciam si necesse fuerit volens ut ubi corpus ultimum exaltaret spiritum ibidem corpus perpetuo remaneret Quod et factum est Magne denique debilitatis erat ubi strenuus in suo corpore utpote longa et gravi attritus asperitate penitencie sed multo amplius crevit infirmitas cum labore itinerancium et domestice cure sollicitudo ac mutacio diversorum dierum et inquietudinis assiduitas Cuncta autem que per eum Dominus operari dignatus est non est possibile alicui soli narrare nec alicui soli possibile fuit scire vel cognoscere Cum igitur hiis et similibus moribus et actibus vir sanctus in terra se perornaret ac venustaret in brevi rapiendus e medio ne posset deterius forte mutari graviter infirmatus ac egritudine exagitatus demum gravescente morbo cum diem novissimum sibi videret imminere jussit sibi viaticum afferri parans interim lampadem suam ut veniente Domino posset ei prudenter occurrere Porro quam preclaram lampadem quam preciosum oleum penes se haberet reconditum testantur ipsa verba Evangelii Audientes autem Fontanenses monachi de transitu hujus viri gloriosi cum habitu suo festinantes venerunt in quo corpus involvi ac sepeliri deberet Quibus vir Dei ait Sufficit mihi vestis propria nec aliam concupisco Appropinquante illo morti Yvo cum ceteris lacrimabiliter ait Nobis pater petimus tue benedictionis munus impende ac hos ilico benedixit Nec mora morbo urgencius invalescente vir sanctitate conspicuus rebus humanis exemptus feliciter ab hac vita migravit ad Dominum Tunc Yvo cum astantibus lugubres voces cum crebris singultibus emittentes dixerunt Heu heu ad quem in tribulationibus et pressuris constituti ibimus Defuncto itaque beate et digne memorie patre nostro Roberto advocate et patrono spirituque suo ad summe felicitatis eternitatem vocato sanctuque corpore ipsius exanimi relicto idem cum omni diligentia properavit ad humandum Cum autem corpus patroni nostri benignissimi omni quo decuit honore conditum fuisset et hujusmodi fama in patria divulgata fuerat iterum occurrerunt Fontanenses et eum habitu suo induerunt per quod eo vivente facere promissi non fuerunt Insuper secundum propheciam viri Dei Fontanenses corpus rapere et secum in monasterio humando vi et armis studuerunt Sed illis utique multitudo non minima castri Knaresburgensis resistit armatorum Dicebant enim Fontanenses quod magis conveniens esset ac decencius corpus talis egregii viri in sollempniori loco humari quam in loco sterili et fere ex toto desolato Alii autem denegabant dicentes quod precipue cum adhuc vivens homo precipisset et usque sue hoc voluntatis devotio postulans demonstraret quod inter fratres suos et filios quos Deo et Dei verbo paupertatis sue tempore genuerat sepeliri et requiescere debuisset Hec erat contencio et evidens utrumque proponebatur certeque rationis responsio Tandem autem Fontanenses tristes ad propria sunt reversi Expletis autem funeralibus omnibus cum honore summo corpus deferunt in capella sancta Crucis quam frater ejus Walterus sibi construxerat tumulandum scilicet coram altari in sarchofogo in quo nondum quisque antea positus fuerat Ubi in tumulo diligenter spertivintate adornato diem exspectat novissimum in spe certe resurrectionis et gloria