Charter Document - 06230009
Charter Number: | 06230009 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1199 - 1216 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rex Abbati de Fontibus [] Grates vobis multas referimus de honore et auxilio quod nobis fecistis in negocio nostro Vos autem rogamus quatinus omni occasione postposita ad nos veniatis locuturi nobiscum Et si forte ante adventum vestram transfretaverimus vos nichilominus post celeracionem Capituli vestri ad nos divertatis in Pictaviam Volumus enim vobiscum concorditer agere et si quid inter nos et vos emendandum fuerit emendare Nec stabit per nos volente Domino quin tanta erga nos faciamus unde nos diligere debeatis Et scire faciatis aliis de ordine vestro qui Abbates sunt de progenie vestra hanc voluntatem nostram et affectum quem habemus ut amorem vestrum et gratiam comperemus Teste meipso apud Wint xxj die Julii