Charter Document - 06230007

Charter Document - 06230007


Charter Number: 06230007
Cartulary Title: Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1206
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Rex [] omnibus [] Noverit universitas vestra quod cum dominus Philippus Dunelmensis Episcopus decanus et capitulum Sancte Marie Ebor de Seleby de Witeby de Fontibus de Rievalle de Rupe de Ricchford Abbates de Bridlinton de Wirkesope de Blie de Novo Burgo de Kirkeham de Marton de Beolton de Sancto Oswaldo Priores coram vobis apud Eboracum essent constituti in presencia nostra proposuerunt quod in omnibus erant parati domino Archiepiscopo Ebor canonicam obedienciam exhibere salva reverencia quam deberent Romane ecclesie et salvis privilegiis suis et libertatibus ecclesiarum suarum Ne autem predictus Archiepiscopus motu proprie voluntatis in terram nostram sive homines nostros sive in ipsos vel homines suos vel possessionem eorum aliquam sentenciam excommunicationis suspensionis vel interdicti poneret coram nobis ad sedem apostolicam appellaverunt terminum in octabis Sancti Andre appellationi prosequende prefigentes et quia appellatio illa coram nobis interposita est eidem per has litteras nostras testimonium perhibemus Acta sunt ista apud Eboracum vj die Marcii anno [] vj

Source (click image below to view full size)