Charter Document - 06230006
Charter Number: | 06230006 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1176 - 1211 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabilibus dominis et amicis Priori et conventui de Fontanis M Petrus Blesensis Bathonie archidiaconus salutem et si quid delicius aut fructuosius est salute Cum licentia vestra et benedictione recedo ab Eboracensi provincia et vado ad cum qui me misit Quod autem circa vos in obsequiis et visitationibus minus frequens extiti fecit domini Abbatis absentia circa Ecclesiam nostram jugis occupatio studiosa lectio que dispendium temporis otiosi cum patientia non admittit et precipue vestre domus desolatio cui totus quadam compatiendi imo commoriendi affectione coanxior Etsi ad tempus presentialiter vos non video presens tamen spiritu vos in interioribus meis circumfero Quanto enim precellit anima corpori tanto vobis sum vicinior in visceribus Christi jacturamque absentie corporalis anima longe ditior in suis affectibus recompensat Sane citra spem hominum vobis alimenta hoc tempore defecerunt et hec est prefate desolationis occasio sed Qui in deserto de paucis panibus quinque millia hominum pavit Qui tempore siccitatis Heliam pascendum vidue corvoque commisit Ille potens est exhibere uberiorem clementiam celi Et si de illo modico quod habetis feceritis indigentibus misericordiam nec ydriam farine nec lecythum olei largitio minorabit Fons misericordia fons sapientie fons et abissus exultationis eterne mihi et fratribus Fontanis uberiores rivos sue miserationis infundat ut potemur a torrente voluptatis illius et hauriamus cum gaudio de fontibus Salvatoris