Charter Document - 06230005
Charter Number: | 06230005 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1190 - 1203 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo patri et domino R Dei gratia abbati de Fontanis suus P Blesensis Bath archidiaconus salutem in eo sine quo non est salus Audivi quam pia benignitate condoletis meis doloribus et mala que patior vobis quodam sustinentie participio et intime compassionis affectu communicatis Gratias ago gratie largitori quia me misericorditer flagellavit Cum enim ambularem in magnis et mirabilibus super me et quasi super ventum me continuata prosperitas elevasset elevans allisit me Dominus et humiliavit [me] qui est ante secula Secundum duritiam meam et cor impenitens thesaurizabam mihi iram in die tremendi judicii Christus iram mihi convertit in gratiam infirmari me volens ne gravius infirmarer Eram salutis mee neglector et immemor sed desidem et in via Domini lentescentem infirmitatum multiplicitas stimulavit ad cursum Verbum prophete est Multiplicate sunt infirmitates eorum postea acceleraverunt Attamen adhuc gravissime affligor Utinam que patior sustineam patienter omnia enim cordis aut corporis afflictio citra meritum et fructum salutis est sine patientie condimento Ipse virtutes nisi patientiam habeant fundamentum virtutis nomen et officium perdunt Nam vidua est virtus quam non patientia firmat Quidam in prosperis fortes sunt confitentes Domino cum benefecerit eis sed in miseriis non subsistunt Sane patientia sepissime periclitatur lacessita injuriis Nec enim fortitudo hominis enea est ut sustineat [sed] tollerantia ipsius juxta dispensationem divine gratie promovetur aut deficit minuitur aut grandescit Quis miseriam et infirmitatem inter Dei dona non computet cum Christus apostolo dicat Sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur Idcirco idem apostolus edoctus in scola experientie quod magister ei quandoque predixerat Quando inquit infirmor tunc fortior sum [et potens] Quod enim apud sapientiam hujus mundi qua stultitia est apud Deum videtur afflictio consolatio est his qui recto sunt corde Unde apostolus Pro me inquit nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis Job afflictione corporis et temporalis amissione substantia multatus Qui afflictus est inquit erit [in] gloria [et] quod impatientia supplicium reputat viro patienti ad solatium cedit Cum enim patientie fructum consideratius pensat levigatur onus et dulcescit afflictio dum in ipsorum pressura gravaminum future consolationis primitias jam pregustat Propterea idem Job dicit Tollat manum suam et succidat me et hec sit consolatio mea ut affligens [me] dolore non parcat Abacuc etiam in cantico suo succinit dicens Ingrediatur putredo in ossibus meis et subtus me scateat ut requiescam in die tribulationis et ascendam ad populum accinctum nostrum Sciebat quod sequeretur vindemia post trituram post afflictionem letitia cederetque contumelia corporis ad coronam Apostolus ad Corinthios [scribens] dicit Sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Ipsum abundat consolatio nostra Et ad Hebreos Spectaculum facti opprobriis et turbationibus rapinam bonorum nostrorum recipimus cum gaudio cognoscentes nos habere meliorem et manentem substantiam Jacobus etiam sciens quam magna sit multitudo dulcedinis Dei in flagellis ipsius ait Omne gaudium existimate fratres cum in temptationes varias incideritis Flagellat enim Dominus omnem filium quem recipit Visitat eum diluculo et subito probat ilium Visitat et probat ut sic spiritum ejus a spiritu maligno custodiat Et visitatio tua inquit quidam egrotus custodivit spiritum meum Flagello Domini pulvis excutitur quem ad deformationem anime iniquitas assiduata congessit et exteriori vulnere sanatur plaga interior Nam testimonio Salomonis livor vulneris abstergit mala et plaga in secretioribus ventris Sic irascitur Dominus ut mansuescat affligit ut parcat prosternit ut erigat Et quis Domine novit potestatem ire tue Plena est enim miserationibus ira tua et judicia tue animadversionis quam temporaliter exerces in tuos certa sunt pietatis indicia Justorum siquidem anime in manu Dei sunt ideo inter delicias et dolores inter iram Domini et misericordiam circumspecte discernunt In voce enim laudis et confessionis exultant propter judicia Domini cujus misericordiam specialiter in flagellis agnoscunt Exultaverunt inquit filie Jude propter judicia tua Domine Omnis disciplina in presenti amarissima est in futuro autem reddet requiem [pacatissimum] Sane qui in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellantur cum demonibus flagellabuntur Justo itaque melius est hic incidi hic uri ut certiores cruciatus absorbeat vexatio temporalis Transivimus per ignem et aquam dixit quidam et eduxisti nos in refrigerium Justus enim testimonio beati Job miserie sue obliviscetur et quasi aquarum que preterierunt non recordabitur Sicut meridianus fulgor consurget ad vesperam et cum se consumptum putaverit orietur ut Lucifer Plane adhuc anxie affligor adhuc sagitte Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum Scio tamen quod minor est pena quam precesserit culpa Donum Dei est quod infirmor Dei gratia quod affligor Medicus non semper dulcia ministrat egroto sed frequenter amaras porrigit potiones Colera cui cibus delicatior causam dedit sepe purgatur abscinthio et apostemata que ex otio et crapula succreverunt ustio sanat et purgat incisio Pro purgatorio [mihi] est vicissitudo [febrilis] caloris et frigoris Spero autem in eo qui spes nostra est quod non consurget duplex tribulatio nec judicabit me Dominus bis in id ipsum Si presentes carnis molestias patienter et cum equinimitate sustineo mortem interminabilem pena redimet momentanea et temporalis afflictio transiget cum eterna Patior quidem pro iniquitatibus meis Utinam mihi desuper datum esset pro justitia pati Beati enim qui propter justitiam patiuntur [persecutionem] Nemo inquit Petrus apostolus patiatur ut fur aut homicidia aut avarus aut alienorum appetitor sed si bene facientes sustinetis hec est gratia apud Deum Sepe legimus illustres viros autenticos senes elegantes pueros virgines etiam delicatas pro Christo flagella ignes gladios et bestias et cetera suppliciorum genera pertulisse Illi pro justitia torquebantur ego pro mea iniquitate affligor Sufficit mihi ad sustinentiam Christi gratia ut habeam patientie illius documenta ne deficiat a pusillanimitate spiritus et tempestate caro debilis et totiens flagellata Bene valete