Charter Document - 06230004

Charter Document - 06230004


Charter Number: 06230004
Cartulary Title: Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Ruling
Date: 1179
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Significavit nobis O Andegaven parochianus Eboracensis ecclesie per W fratrem suum quod W de Romare qui est ex hac luce subtractus eum capiens tamdiu in vinculis ferreis et carcere tenuit donec jurare coegit quod Ha mulierem duceret in uxorem Cum autem carcerem et vincula evasisset aliam in uxorem accepit de qua filios procreavit Postea vero idem O a prefata Ha coram venerabili fratre nostro Eboracensi archiepiscopo apostolice sedis legato tractus in causam ab eo coactus est juramento firmare quod ad illam quam sponte acceperat in uxorem non accederet donec lis esset ecclesiastico judicio terminata Ceterum quia priusquam de causa cognoscentur legitime prenominata Ha diem clausit extremum predictus O ad eam de qua filios habuit reverti non audet Inde est quod discretioni tue per A S P M quatenus rei veritate diligenter inquisita et cognita si vobis constiterit quod eidem O tanta vis illata fuerit ut predictam Ha juraret in uxorem accipere et quod sponte in eam non consenserit nec post prestitum juramentum ipsam carnaliter cognoverit propter hoc non dimittatis quia ad illam quam postea accepit in uxorem revertendi appellatione cessante liberam tribuas facultatem Verum si prenominatus H O in prefatam Ha consensit et post prestitum sacramentum quod ipsam in uxorem acciperet carnaliter cognovit ne ad secundam revertatur sub interminatione anathematis inhibeatis dantes ei licentiam aliam si voluerit ducendi uxorem

Source (click image below to view full size)