Charter Document - 06230001
Charter Number: | 06230001 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1132 - 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Turstinus Dei gratia Eboracensis archiepiscopus Cantuariensi archiepiscopo et omnibus episcopis abbatibus clericis baronibus et laicis tocius Anglie et successoribus suis salutem Notum facimus omnibus vobis nos Deo et sancte Marie de fontibus et abbati et monachis in elemosinam dedisse partem de bosco de Herleso secundum divisionem quam monstravimus Ricardo primo abbati ejusdem loci et illam partem terre quam dedit eidem ecclesie Wallef filius Archilli homo noster que est juxta eundem boscum in quo nos fundavimus eandem ecclesiam concessisse et preter hec dedimus prefate ecclesie duas carucatas terre in bosco et plano in Sutona excepta una cultura que est juxta viam ab orientali parte que ducit de Ripun ad Stenlee Et hoc vobis omnibus manifestum sit quoniam isti secundum regulam beati Benedicti se vivere professi sunt Hec omnia prefata ab omni servicio quieta et soluta terreno quod nobis et successoribus nostris debetur in predictam elemosinam concessimus sub his testibus Teste Willelmo decano et Willelmo thesaurario Hugone cantore Osberto archidiacono Waltero archidiacono Fulcone canonico Serlone canonico Willielmo de Perchi Anfrido canonico Garfrido canonico Achardo canonico Letoldo canonico et omnibus aliis canonicis sancti Petri Testibus eciam Willelmo Martono et Roberto de Pincheneio et Simone et Cliberto et Gilleberto canonicis sancti Wilfridi Teste eciam Willelmo dapifero et Roberto conestabulario et Willelmo Wahait et Ricardo pede latronis et Hugone filio Hulrici et Roberto de Herleso et Wallief de Stotleia et Ricardo fratre ejus et Hulchillo preposito