Charter Document - 06210123
Charter Number: | 06210123 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Loup de Troyes |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives de l'Aube - 4bis H 4 (p.6) |
Charter:
Herbertus decanus et totum capitulum Beati Stephani Trecensis omnibus qui presentes litteras viderint in Domino salutem Noverit universitas vestra quod nos communi assensu dimisimus et concessimus dilecto in Christo Drochoni abbati Sancti Lupi Trecensis et ipsi ecclesie quicquid Godefridus de Esternai factus canonicus ejusdem ecclesie tenuit a nobis in toto finagio de Eschinili videlicet medietatem horrei quod tenuerat quondam defunctus Stephanus Girulphi et omnium rerum que ipsi horreo appendunt insuper et quicquid idem Girulphus acquisivit et dedit nobis tam in censu quam vineis et aliis rebus omnibus pacifice in perpetuum possidendum Sciendum vero quod ipsa ecclesia Beati Lupi singulis annis quadraginta solidos pro anniversario ejusdem Stephani Girulphi in crastinum Assumptionis Beate Marie perpetuo nobis reddere tenebitur Ut autem hoc firmum et stabile permaneret presens scriptum sigillo capituli nostri munitum ipsi ecclesie Beati Lupi tradidimus et ab eis sub hac forma scriptum consimile recepimus sigillatum Actum anno Domini MCXC nono