Charter Document - 06210120

Charter Document - 06210120


Charter Number: 06210120
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Loup de Troyes
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1197
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives de l'Aube - 4bis H 4 (p.5)

Charter:

Herbertus decanus Galterus prepositus totumque Beati Stephani Trecensis capitulum omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Ea dignum duximus tradere litteris que nolumus incurrere incommodum oblivionis Noverint igitur universi presentes pariter et futuri quod ad evitandam litem et controversiam inter nos et ecclesiam Beati Lupi Trecensis assensu utriusque ecclesie pro bono pacis statuimus quod si homines nostri feminas Beati Lupi ex una parte vel homines Beati Lupi ex alia parte nostras ducere voluerint in uxores neutrum capitulum contradicere poterit sed eorum nullo requisito consilio vel assensu stabile et firmum inter eos habebitur matrimonium hoc modo quod utraque ecclesia filios et filias eorum inter quos statutum fuerit matrimonium sine contradictione ex equo partietur Hoc autem ut ratum et firmum maneat sigilli nostri roboravimus munimento Actum anno Dominice Incarnationis MCLXXX decimo septimo