Charter Document - 06210104
Charter Number: | 06210104 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Loup de Troyes |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives de l'Aube - 4bis H 4 (p.3) |
Charter:
In nomine Sancte Trinitatis Ego Haicius decanus et capitulum Beati Stephani Trecensis notum fieri volumus presentibus et futuris quod querele que inter canonicos Beate Marie de intra ecclesiam Beati Stephani Trecensis et ecclesiam Beati Lupi vertebantur pro redditu molendinorum de Sub Muro prope Portam Episcopi quem prefata ecclesia Beati Lupi in eisdem molendinis habebat et ab ipsis canonicis repetebat tali modo pacificate sunt et sopite Guiterus abbas Sancti Lupi prefatis canonicis laudante capitulo suo quicquid redditus in predictis molendinis de preterito tempore reclamaverant in pace remisit prefati vero canonici Beate Marie quartam partem predictorum molendinorum nobis assentientibus et laudantibus in omnibus commodis ecclesie prefate Beati Lupi deinceps in perpetuum concesserunt ut in omni bus necessariis expensarum quartam partem ponat et in omnibus commodis quartam partem recipiat et a molieris sive custodibus molendinorum fidelitatem pro parte sua licenter exigat et accipiat vel de communi consilio utriusque ecclesie molneri sive custodes inibi ponantur et his qui redditus annuos in prefatis molendinis habent pensiones sue de communi reddantur Sciendum vero est quod hec sunt pensiones custodibus thesauri Beati Stephani octo sextarii frumenti annuatim debentur et capitulo Beati Stephani quatuor pro anniversario domini Aalbri et fossori quatuor sextarii et episcopo unum sextarium et custodibus excluse de Sanceio tres emine pro ipsa resarcienda Hoc autem totum quo ratum maneat et inconcussum scribi fecimus et sigillo capituli nostri confirmari Actum anno Incarnati Verbi MCLXXX decimo