Charter Document - 06210083
Charter Number: | 06210083 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Loup de Troyes |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1186 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives de l'Aube - 4bis H 4 (p2) |
Charter:
In nomine Sancte Trinitatis Ego Haicius Beati Stephani Trecensis decanus et ego Galterus prepositus et totum capitulum nostrum notum fieri volumus presentibus et futuris quod quedam domus prope Forum sita ecclesiis Beati Stephani et Beati Lupi communis erat quam bone memorie Manasses de Villamauri Trecensis archidiaconus pro anniversario suo faciendo predictis ecclesiis in elemosinam legavit Verum quia prefata domus utrique ecclesie minus utilis esse videbatur in duas partes divisa Guiterus abbas et capitulum Beati Lupi partem nostram ejusdem domus pro triginta solidis annuatim nobis reddendis sibi retinuerunt et nos eis reciproce concessimus ut in perpetuum predictam domum cum cellario teneant duntaxat singulis annis quindecim solidos in nundinis sancti Johannis et quindecim in nundinis sancti Remigii nobis in perpetuum proinde reddant Hec autem concessio sub tali conditione facta est quod canonici Beati Stephani non in solutione census nec in qualibet reparatione supradicte domus deinceps aliquid impendeant Sciendum vero quod si domus eadem combusta fuerit quod absit quotiens eam comburi contigerit tociens capitulum Beati Stephani centum solidos in adjutorium reedificationis ipsius abbati Sancti Lupi vel officialibus ipsius dare tenebitur Hoc concessimus et ad memoriam conservandam scribi precepimus scriptumque tam sigillo nostro quam subscriptarum personarum subnotatione firmavimus Testes hujus rei sunt et cooperatores Wilencus subdecanus Herbertus cantor Guiardus camerarius Petrus de Ponte Andreas de Lueriis Bonellus nepos ejus Girardus de Maci Robertus Chaurez Hugo Karoli Pontius Abbas Garnerus Amatoris Johannes Bergerius Girardus de Villamauri Bauduinus de Porta Marne Petrus Felicis Petrus de Ferreolo Gylo Plaix Amalricus scriba Actum publice anno Incarnati Verbi MCLXXX sexto Manasse cathedre Trecensi presidente