Charter Document - 06210063

Charter Document - 06210063


Charter Number: 06210063
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Loup de Troyes
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1179
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives de l'Aube - 4bis H 4 (p.1)

Charter:

In nomine Sancte et Individue Trinitatis Ego Manasses decanus ecclesie Beati Stephani Trecensis et Manasses prepositus et Haicius subdecanus notum facimus presentibus et futuris quod querela que inter ecclesiam Beati Stephani et ecclesiam Beati Lupi pro prato Guerrici Bocel quod juxta pratum Herberti de Ranoleria situm est vertebatur tali modo amicabili compositione terminata est ecclesia Sancti Lupi terciam partem predicti prati tenebit et ea salvo sibi censu suo contenta erit quamdiu Manasses decanus vixerit et in manu sua prefatum pratum tenuerit quando vero ipse decesserit vel idem pratum quacumque ratione possidere desierit ecclesie predicte Beatorum scilicet Stephani et Lupi jam sepe dictum pratum ex equo per medium partientur salvo tamen censu Beati Lupi ut quatuor denarios habeat de singulis arpentis ad festum sancti Johannis Hoc factum est assensu nostri capituli et laudatum et causa majoris firmitatis ne malignantium dolositate possit in posterum perverti sigillo capituli nostri confirmatum Actum anno Incarnati Verbi MCLXX nono