Charter Document - 06210036

Charter Document - 06210036


Charter Number: 06210036
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Loup de Troyes
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Bequest
Date: 1163
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Sancte Trinitalis Ego Manasses ecclesie Beati Stephani humilis decanus et Manasses ejusdem ecclesie prepositus in posterum Quia tempus preterit et facile post labitur et recedit a memoria quidquid fit aut nascitur in tempore nos et fratres nostri quatenus aliquod oblivioni remedium opponeremus quod pio et simplici oculo factum est tradidimus Igitur filii qui nascentur et exurgent enarrent filiis suis et cognoscat generatio altera quod Guiterus abbas Sancti Lupi et fratres cum eo et sub eodem servientes a domino de Cortlaverzei patiebantur et vim facienti per se resistere non valebant Propterea de patrocinio serenissimi comitis Henrici principis et fundatoris nostri plus sperantes et ab ecclesia Sancti Stephani que nobiles et potentiores personas habet majus auxilium consiliumque prestolantes medietatem totius possessionis quam in territorio de Cortlaverzei et in appenditiis ejus tenebant eidem ecclesie Beati Stephani et canonicis in eadem servientibus imperpetuum possidendam concesserunt Et preter hoc ut si quid ex his que per violentiam tyrannorum ipsis rapta vel detracta sunt adjuvante Deo revocare potuerimus nos duas partes recuperatorum nobis teneamus ipsi tertiam hereditario jure re habeant Stationem quoque quam Sancte Maure debebant et quidquid ipsis pro ea debebatur ecclesie nostre similiter concesserunt ita tamen ut eo anno quo festum sancte Maure feria secunda evenerit ab hominibus Sancti Lupi qui preparationem panis et carnium debent nihil amplius quam summa decem solidorum requiratur Illustris vero princeps predictus Henricus participato consil[] tam personarum quam totius reliqui capituli nostri ne tanto beneficio nos et ipse videremur ingrati reciproca charitate in ecclesia nostra prebendam unam ecclesie Beati Lupi perpetue tenendam concessit et supradictum abbatem de illa sicut mos est investivimus Ad majorem quoque societatis et familiaritatis conjunctionem utriusque capituli Beati Stephani et Beati Lupi statutum est ut ad sepulturam canonicorum defunctorum vicissim fratres utriusque ecclesie conveniant et defuncto debitum servitium persolvant In inventione quoquo beati Stephani et in natale beati Lupi processiones ad celebrationem misse majoris adinvicem sibi debebunt et alteriusque sollempnitatis octavas alterutri quotannis ordine debito celebrabunt Hoc autem totum quo ratum maneat et illibatum neve temporis diuturnitate vel hominum nequam malignitate perverti vel mutari valeat scribi fecimus scriptum vero causa majoris firmitatis communi sigillo capituli nostri communimus Data Trecis per manum Haicii magistri schole anno ab Incarnatione Domini MCLXIII