Charter Document - 06210028
Charter Number: | 06210028 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Loup de Troyes |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1158 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives de l'Aube - 4bis H 4 (p.8) |
Charter:
In nomine Sancte Trinitatis Ego Henricus Dei gratia Trecensis comes palatinus presentibus et futuris notum fieri volo quod ad precem venerabilis abbatis Beati Lupi Trecensis Guiteri fratrumque suorum feminam quamdam de Lusigniaco nomine Belesior cum tota familia sua ecclesie predicte Beati Lupi paci fratrum nec non et utilitati consulens in perpetuum concessi predicti vero fratres Bonellum de Poant et quidquid dominus Rainerus de Brena partis utriusque quantitate considerata dignum judicaverit michi pro collato beneficio retribuerunt preterea pro censu quem jam dicti fratres canonici scilicet Beati Lupi apud Walmeri villam que conjacet in archiepiscopatu Remensi possederant ipsis in fresingis de Baira quas in festo sancti Andree debent homines ipsius ecclesie prenominate decem solidos annuatim persolvendos retribui Actum anno ab Incarnatione Domini MCLVIII