Charter Document - 06201219
Charter Number: | 06201219 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1266 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Robertus senescallus Augi volo et concedo per consilium virorum fide dignorum et amicorum meorum pro salute anime mee et antecessorum meorum et per hanc presentem cartam confirmo quod viri religiosi abbas et conventus Beati Michaelis de Ulteriori Portu et eorum successores teneant et habeant et pacifice possideant omnia illa que habent aut habuerunt in omnibus feodis meis ubicumque sint usque ad presentem diem videlicet in decimis in patronatibus ecclesiarum in terris in censibus in reditibus in tenementis in masuris in hominibus tenentibus et in omnibus rebus aliis tenenda et habenda omnia predicta dictis religiosis et successoribus eorum in pura et libera elemosina sicut aliqua elemosina liberius et quietius teneri potest et haberi absque contradictione reclamatione seu impedimento de me et de heredibus meis de cetero facienda Et quia volo et concede quod omnia predicta sint firma et stabilia in perpetuum ego dictus Robertus dedi dictis religiosis presentes litteras sigillo meo sigillatas Actum anno Domini MCC sexagesimo sexto octavo kalendas augusti Testibus hiis domino Gauffrido dicto Senescallo Eustachio de Floques Luca dicto Serviente et pluribus aliis