Charter Document - 06201112
Charter Number: | 06201112 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1215 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Noverint universi tam presentes quam futuri quod ego Osbertus de Prato dedi et concessi assensu et consilio Roberti filii mei primogeniti abbatie Sancti Michaelis de Ulteriori Portu pro salute anime mee et predecessorum meorum et pro absolucione et indulgencia omnium injuriarum et malefactorum que adversus ecclesiam de Eurrivilla male reddendo decimas et alio modo injuste feceram omne illud residuum tenementi quod est juxta terram Radulphi de Prato dedi inquam et concessi in puram et perpetuam elemosinam salvo tamen proprio redditu capitalis domini quem redditum singulis annis reddet qui predictam elemosinam possidebit scilicet ad festum sancti Michaelis unam minam et dimidiam avene ad festum sancti Andree decem et octo denarios usualis monete ad Natale Domini unum capponem et duos denarios currentis monete Ut autem hoc ratum et stabile permaneat presentem cartam sigilli mei munimine confirmavi Actum publice coram parrochia de Eurrivilla in cujus ecclesia super altare sancti Petri ego prenominatus Osbertus predictam terram obtuli anno ab Incarnatione Domini millesimo CCXV Testibus hiis domino Willermo Sacerdote Simone de Johanvilla filio ejus Roberto Travers et filiis ejus Johanne Travers et filiis ejus Ricardo de Valle Ricardo le Merchier Gilleberto Ricouart et ejus filiis Roberto Ferasset et multis aliis