Charter Document - 06200241

Charter Document - 06200241


Charter Number: 06200241
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1295
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Johannes dictus de Mara de Quesneto vendidi concessi et penitus deserui dominis meis viris religiosis abbati et conventui de Ulteriori Portu pro decem libris turonensium de ego me teneo pro pagato viginti duos solidos turonensium annui redditus supra totum tenementum meum quod de ipsis tenebam in parrochia de Crioleo ad campos et ad villam videlicet supra masuram meam sitam apud Quesnetum inter masuram Galteri de supra maram et masuram Guillelmi Gepin et supra unam piechiam terre sitam in valle Alermi inter terram Johannis le Cat et terram Johannis Trousse et supra unam aliam piechiam terre sitam inter terram Laurentii de Angulo et terram Johannis Marc et supra unam aliam piechiechiam terre que vocatur campus de Fovea sitam inter terram Johannis Marc et terram Johannis le Cornier de Flosques et super omnia alia que de ipsis tenebam ad campos et ad villam reddendos predictos viginti duos solidos de me et heredibus meis dictis religiosis et eorum successoribus annuatim ad tres terminos videlicet ad Pascha Domini sex solidos ad festum sancti Petri ad Vincula sex solidos et ad festum sancti Remigii decem solidos Et sic ego predictus Johannes et heredes mei tenemur reddere dictis religiosis et eorum successoribus annuatim predictos viginti duos solidos annui redditus ad terminos prenotatos cum antiquis serviciis et reditibus que et quos ego et antecessores mei ab antiquo reddidimus et ego et heredes mei adhuc reddere tenemur In cujus rei testimonium predictis religiosis presentes litteras tradidi sigilli me munimine roboratas Actum anno Domini MCC octogesimo quinto die lune post festum sancte Lucie virginis et martiris Testibus hiis Johanne de Augusta clerico Petro Louvel Laurentio Malherbe et plusieurs autres

Source (click image below to view full size)