Charter Document - 06200226

Charter Document - 06200226


Charter Number: 06200226
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease
Date: 1280
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Nicholaus dictus Dexlewart clericus et ego Emelina uxor ejus de assensu et bona voluntate Eremburgis matris niee dicti Nicholai tradidimus et concessimus ad censum perpetuum Masie dicte Aleissi unum curtillum situm apud Ulteriorem Portum juxta curtillum Lamberti dicti Canu ex una parte et juxta curtillum Bernardi dicti Tuin ex Nattera et aboutat ex uno bouto ad curtillum dicte Eremburgis quem tenet causa dotis et ex altero ad vicum reddendo inde de predicta Masia et de suis heredibus nobis et heredibus nostris sex solidos turonensium annui redditus duobus terminis annuatim persolvendos in hunc modum videlicet ad festum sancti Remigii tres solidos et totidem ad Pascha Domini tenendum habendum et hereditarie in perpetuum possidendum predictum curtillum sicut se habet in longum et latum predicte Masie et suis heredibus libere pacifice et quiete per redditum antedictum Hanc autem vendicionem et concessionem nos predicti Nicholaus et Emelina uxor ejus et heredes nostri predicte Masie et suis heredibus contra omnes in perpetuum garantisare tenemur super omnia bona nostra mobilia et immobilia ubicumque fuerint inventa salvo tamen jure capitalium dominorum Quod autem istud sit firmum et stabile in perpetuum nos predicti Nicholaus et Emelina uxor ejus presentem cartam sigillorum nostrorum munimine roboravimus Actum anno Domini MCC octogesimo die lune post festum Omnium Sanctorum Testibus hiis Guillelmo Preposito de Floschis Galtero Boudart Johanne le Caucheis Petro de Listevile clerico et multis aliis

Source (click image below to view full size)