Charter Document - 06200225
Charter Number: | 06200225 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Philippus Dei gratia Francorum rex Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod cum abbas et conventus de Ulteriori Portu Rothomagensis diocesis cum baillivo nostro Galetensi finiverant financionem hujusmodi pro nobis recipiente super retinendis perpetuo sibi et monasterio suo adquisitis per ipsos in feodis et retro feodis nostris a triginta annis citra que acquisita sunt hec videlicet ex dono comitise Marie in vicecomitatu de Ulteriori Portu triginta solidi redditus item ex dono Johanne comitise in vicecomitatu Criolii viginti libra redditus item ex dono Ascelini de Guillemercort super Johannem le Jehenne de Guillemercort novem solidi redditus item ex dono relicte Matthei de Bras super liberos Matildis la Fauresse de Ulteriori Portu novem solidi redditus item ex venditione Gaufridi de Sancto Leodegario militis in parrochia Sancti Leodegarii duas acras terre nos autem dictam financionem ratam et gratam habentes concedimus quantum in nobis est quod dicti abbas et conventus predicta acquisita possint tenere in perpetuum sine coactione vendendi vel extra manum suam ponendi salvo in aliis jure nostro et jure in omnibus alieno Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum Actum Parisius anno Domini MCC septuagesimo septimo mense septembris