Charter Document - 06200222

Charter Document - 06200222


Charter Number: 06200222
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1271
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Galterus dictus Molendinarius de Velliaco vendidi et concessi dominis meis viris religiosis abbati et conventui de Ulteriori Portu pro c solidis turonensium michi per manibus solutis decem solidos turonensium annui redditus reddendos annuatim ad Pascha Domini quinque solidos et totidem ad festum Omnium Sanctorum percipiendos et habendos super duas masuras quas de ipsis teneo apud Velli quarum una vocatur de Angulo sita inter masuram Guillelmi Maleboute ex una parte et frocum ville qui vocatur les Caudart ex altera altera masura sita est en le Bertaigne inter masuram Hugonis Hoel ex una parte et viam que ducit ad molendinum domini Johannis de Fescamp militis ex altera pro quibus masuris ego et heredes mei debebamus annuatim dictis religiosis et eorum successoribus de antiquis reditibus ad festum Omnium Sanctorum xii denarios et ad festum sancti Remigii duas anceres tenendos et habendos predictos decem solidos annui reditibus cum antiquis reditibus supradictis ad terminos prenotatos dictis religiosis et eorum successoribus libere quiete et pacifice absque contradictione seu reclamatione de me et de meis heredibus de cetero facienda Hanc autem venditionem ego dictus Walterus et heredes mei dictis religiosis et eorum successoribus contra omnes in perpetuum tenemur garantizare per obligationem omnium bonorum nostrorum mobilium et immobilium ubicumque sint vel fuerint inventa Et si dicti decem solidi et duodecim denarii et due anceres non fuerint soluti ad dictos terminos dicti religiosi et eorum successores aut eorum mandatum poterunt facere plenariam justiciam super predictas duas masuras pro predicto redditu habendo et pro emenda In cujus rei testimonium ego predictus Walterus presentem cartam sigilli mei munimine confirmavi Actum anno Domini MCCLXX primo in vigilia sancti Andre apostoli Testibus hiis Willelmo dicto Basset clerico Bernardo de Horneio Johanne dicto le Caron et pluribus aliis

Source (click image below to view full size)